II Reg 8:10
|
et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
|
II Esd 12:37
|
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
|
Tob 2:14
|
sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
|
Tob 11:7
|
Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
|
Tob 11:12
|
Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
|
Esth 16:4
|
Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
|
Sap 18:2
|
et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant.
|
II Mach 1:11
|
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
|
II Mach 3:33
|
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
|
II Mach 3:35
|
Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
|
II Mach 9:20
|
Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
|
II Mach 12:31
|
gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
|
Mt 15:36
|
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
|
Mt 26:27
|
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
|
Mc 8:6
|
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
|
Mc 14:23
|
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
|
Lc 17:16
|
et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
|
Lc 18:11
|
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
|
Lc 22:17
|
Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
|
Lc 22:19
|
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
|
Io 6:11
|
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
|
Io 6:23
|
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
|
Io 11:41
|
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
|
Act 27:35
|
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
|
Act 28:15
|
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
|
Rom 1:8
|
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
|
Rom 1:21
|
Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
|
Rom 14:6
|
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
|
Rom 14:6
|
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
|
Rom 16:4
|
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
|
I Cor 10:30
|
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
|
I Cor 11:24
|
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
|
I Cor 12:28
|
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
|
I Cor 14:17
|
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
|
I Cor 15:57
|
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
|
II Cor 2:14
|
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:
|
Eph 1:16
|
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
|
Eph 5:20
|
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
|
Col 1:12
|
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
|
Col 3:17
|
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
|
I Thess 2:13
|
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:
|
I Thess 5:18
|
In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
|
II Thess 2:12
|
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
|