Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gradus

Ex 20:26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Ios 21:26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
Ios 21:34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
III Reg 10:19 qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.
III Reg 10:20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
II Par 9:11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
II Par 9:18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
II Par 9:19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
II Esd 3:15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David.
Iob 31:37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
Eccli 6:36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
Isa 38:8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
Ezech 40:6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
Ezech 40:31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
Ezech 43:17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem.
Act 21:35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.