Lev 11:20
|
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
|
Lev 11:42
|
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
|
I Reg 12:2
|
Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
|
IV Reg 9:20
|
Nuntiavit autem speculator, dicens: Venitusque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur.
|
Iob 9:8
|
Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
|
Iob 34:8
|
qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
|
Prov 6:12
|
Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
|
Prov 7:8
|
qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:
|
Prov 13:20
|
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
|
Prov 14:2
|
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
|
Prov 15:12
|
Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
|
Prov 28:18
|
Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
|
Prov 28:26
|
Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
|
Eccli 1:16
|
Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
|
Isa 65:2
|
Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
|
Mich 2:7
|
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?
|