Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gloriosus

I Reg 22:14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
II Reg 6:20 Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
I Esd 4:10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace.
Iob 40:5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
Prov 12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
Prov 25:6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
Prov 25:14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
Sap 3:15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
Eccli 25:7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
Isa 43:4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
Ier 48:17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
Dan 3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
Dan 3:52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
Dan 3:56 Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.