Eccli 47:7
|
Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ:
|
Isa 55:5
|
Ecce gentem quam nesciebas vocabis; et gentes, quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
|
Isa 60:9
|
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
|
I Mach 14:15
|
sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.
|
I Mach 14:39
|
Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
|
Lc 23:47
|
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
|
Act 3:13
|
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
|
Rom 8:30
|
Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
|
Apoc 18:7
|
Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.
|