Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gloriatio

Eccli 1:11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.
Eccli 9:22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio:
Rom 3:27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
I Cor 5:6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
II Cor 7:4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
II Cor 7:14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
II Cor 11:10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.