Iudith 9:9
|
Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
|
Ps 48:7
|
Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
|
Ps 96:7
|
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
|
Ier 50:38
|
Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
|
II Cor 5:12
|
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
|
II Cor 11:12
|
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
|
II Cor 11:18
|
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
|