Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gloriam

Gen 45:13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
Ex 16:7 et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
Ex 28:2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Ex 28:40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
Ex 33:18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Deut 26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
Ios 7:19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
I Reg 6:5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
III Reg 3:13 Sed et hæc, quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
I Par 16:24 narrate in gentibus gloriam ejus: in cunctis populis mirabilia ejus.
I Par 16:28 Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
I Par 16:29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
I Par 29:25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
II Par 1:11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem:
II Par 1:12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
II Par 7:3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum, stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
II Par 26:18 restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
Iudith 7:24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.
Esth 14:9 volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Esth 14:15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.
Esth 16:3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias.
Ps 7:6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
Ps 18:2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Ps 20:6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.
Ps 28:2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Ps 28:2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Ps 28:9 Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Ps 62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Ps 65:2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
Ps 67:35 Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
Ps 70:8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
Ps 78:9 Adjuva nos, Deus, salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
Ps 83:12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Ps 95:3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Ps 95:7 Afferte Domino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem;
Ps 95:8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
Ps 96:6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Ps 101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam;
Ps 105:20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Ps 113:9 Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam,
Ps 144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Prov 11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
Prov 15:33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.
Prov 21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Sap 15:9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
Eccli 1:24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
Eccli 3:19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
Eccli 4:25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Eccli 9:16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.
Eccli 20:11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.