Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

genua

Gen 30:3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Idc 16:19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.
III Reg 18:42 Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
III Reg 19:18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manus.
IV Reg 1:13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
IV Reg 4:20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
I Esd 9:5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
Esth 3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator; solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Iob 4:4 vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
Eccli 25:32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
Isa 35:3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isa 66:12 Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis; ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
Ezech 7:17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
Ezech 21:7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
Ezech 47:4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
Dan 5:6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
Dan 6:10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Dan 10:10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
Mc 15:19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Lc 5:8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Act 9:40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
Rom 11:4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Eph 3:14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
Heb 12:12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,