Num 9:10
|
Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
|
Deut 18:15
|
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
|
Deut 32:21
|
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
|
I Par 16:20
|
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
|
Iudith 13:31
|
Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israël.
|
Esth 16:10
|
Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:
|
Esth 16:13
|
Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
|
Ps 42:1
|
Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
|
Ps 82:5
|
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
|
Ps 104:13
|
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
|
Eccli 10:8
|
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
|
Eccli 16:7
|
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
|
Eccli 24:10
|
et in omni gente primatum habui:
|
Eccli 28:16
|
Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.
|
Eccli 44:22
|
Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum,
|
Eccli 45:27
|
Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.
|
Eccli 46:16
|
Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
|
Eccli 47:4
|
Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
|
Isa 18:7
|
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
|
Ier 5:9
|
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
|
Ier 9:9
|
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?
|
Ier 18:9
|
Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud,
|
Ier 25:32
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
|
Ier 48:2
|
Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
|
Dan 8:22
|
Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
|
I Mach 6:58
|
Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:
|
I Mach 11:25
|
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
|
I Mach 14:32
|
Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia:
|
I Mach 16:3
|
Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit.
|
Io 11:51
|
Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
|
Io 11:52
|
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
|
Act 10:22
|
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
|
Act 10:35
|
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
|
Act 26:4
|
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
|