Gen 6:9
|
Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
|
Gen 10:20
|
Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
|
Gen 17:7
|
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
|
Gen 17:9
|
Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
|
Gen 17:12
|
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
|
Gen 25:13
|
hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
|
Ex 12:14
|
Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
|
Ex 12:42
|
Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
|
Ex 30:10
|
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
|
Ex 31:13
|
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
|
Ex 31:16
|
Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
|
Lev 3:17
|
jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
|
Lev 6:18
|
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
|
Lev 7:36
|
et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
|
Lev 23:14
|
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
|
Lev 23:21
|
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
|
Lev 23:31
|
Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
|
Lev 23:41
|
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
|
Lev 24:3
|
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
|
Num 10:8
|
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
|
Num 18:23
|
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
|
Eccli 1:21
|
Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
|
Eccli 6:20
|
In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
|
Eccli 24:26
|
Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
|
Eccli 44:7
|
Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.
|
Isa 51:9
|
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
|
I Mach 2:51
|
et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
|
Act 14:15
|
qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
|
Eph 3:5
|
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
|
Col 1:26
|
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
|