Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

generatio

Num 32:13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
Deut 2:14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:
Deut 29:22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Deut 32:5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.
Deut 32:20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii.
Idc 2:10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
Tob 14:17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Ps 21:32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Ps 23:6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Ps 77:6 ut cognoscat generatio altera; filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
Ps 77:8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Ps 77:8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
Ps 111:2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
Ps 144:4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
Prov 30:12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Prov 30:13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
Prov 30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Eccles 1:4 Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
Sap 4:1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Eccli 14:19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
Ier 2:31 generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te?
Ezech 16:3 et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.
Mt 1:18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Mt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Mt 24:34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
Mc 8:12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Mc 9:18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
Mc 13:30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Lc 9:41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
Lc 11:29 Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Lc 21:32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Heb 7:6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
I Io 5:18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.