IV Reg 12:10
|
Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quæ inveniebatur in domo Domini:
|
II Esd 13:4
|
Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ.
|
II Esd 13:8
|
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:
|
Ier 36:10
|
Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini, in gazophylacio Gamariæ, filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in introitu portæ novæ domus Domni, audiente omni populo.
|
Ier 36:20
|
Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamæ scribæ, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.
|
Ier 36:21
|
Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamæ scribæ, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.
|
Ezech 44:19
|
Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
|
Io 8:20
|
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
|