Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

gavisi

I Reg 6:13 Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
II Esd 12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Tob 11:21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
I Mach 10:26 Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.
I Mach 14:21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum.
Mt 2:10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Mc 14:11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Lc 22:5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
Act 15:31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
II Cor 7:13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: