I Par 12:40
|
Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.
|
I Par 16:27
|
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
|
II Par 20:27
|
Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
|
II Esd 8:10
|
Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
|
Tob 5:12
|
Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video?
|
Tob 7:20
|
Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
|
Tob 12:3
|
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
|
Iudith 16:24
|
Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.
|
Esth 8:16
|
Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
|
Esth 13:17
|
Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium.
|
Esth 16:21
|
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.
|
Iob 20:5
|
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
|
Ps 29:12
|
Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia;
|
Ps 50:10
|
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
|
Prov 12:20
|
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
|
Prov 15:21
|
Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
|
Sap 8:16
|
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
|
Eccli 1:12
|
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
|
Eccli 1:18
|
religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit.
|
Eccli 6:4
|
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
|
Eccli 8:8
|
Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
|
Eccli 18:31
|
Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
|
Eccli 30:16
|
Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium.
|
Isa 22:13
|
et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
|
Isa 24:8
|
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
|
Isa 24:11
|
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
|
Isa 32:14
|
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
|
Isa 35:10
|
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
|
Isa 51:11
|
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
|
Isa 60:15
|
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem;
|
Isa 65:18
|
Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
|
Ier 15:16
|
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
|
Ier 31:13
|
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
|
Ier 33:9
|
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
|
Lam 2:15
|
SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
|
Lam 5:15
|
Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
|
Bar 4:22
|
Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
|
Ezech 24:25
|
Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum:
|
Osee 2:11
|
et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
|
Ioël 1:12
|
Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
|
Zach 8:19
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
|
Mt 25:21
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Mt 25:23
|
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
|
Lc 1:14
|
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
|
Lc 2:10
|
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
|
Lc 15:7
|
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
|
Lc 15:10
|
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
|
Io 3:29
|
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
|
Io 15:11
|
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
|
Io 15:11
|
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
|