Isa 66:10
|
Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam;
|
Mt 5:12
|
gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
|
Lc 10:20
|
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
|
II Cor 13:11
|
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
|
Phil 2:18
|
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
|
Phil 3:1
|
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
|
Phil 4:4
|
Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
|
I Thess 5:16
|
Semper gaudete.
|
I Petr 4:13
|
sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
|