Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

futuri

Gen 41:35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
Ios 9:16 Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
Eccles 1:11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Eccles 4:16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Sap 8:13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
Isa 9:6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Rom 5:14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.