Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

futura

Eccles 1:11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Eccles 2:16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Eccles 3:15 Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
Eccles 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
Eccles 8:7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Sap 19:1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: præsciebat enim et futura illorum;
Eccli 9:16 Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.
Eccli 48:28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.
Isa 42:23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura?
Isa 44:7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet; et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Dan 8:19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
I Mach 15:8 Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
Lc 21:36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Act 26:22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
Rom 8:38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
I Cor 3:22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
I Petr 1:10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: