Num 32:14
|
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
|
IV Reg 19:27
|
Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.
|
II Par 29:10
|
Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
|
Iudith 8:12
|
non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
|
Esth 15:10
|
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
|
Iob 16:10
|
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
|
Iob 35:15
|
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
|
Ps 36:8
|
Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris.
|
Prov 15:1
|
Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
|
Prov 29:8
|
Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.
|
Eccli 36:8
|
Excita furorem, et effunde iram.
|
Eccli 39:34
|
In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
|
Isa 44:25
|
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
|
Isa 48:9
|
Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas.
|
Isa 66:15
|
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
|
Lam 3:60
|
RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
|
Lam 4:11
|
CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
|
Bar 2:20
|
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:
|
Ezech 5:13
|
Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
|
Ezech 7:3
|
Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
|
Ezech 7:8
|
Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
|
Ezech 9:8
|
Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem?
|
Ezech 20:13
|
Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis; et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
|
Ezech 20:21
|
Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
|
Ezech 25:14
|
Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
|
Osee 11:9
|
Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
|
Amos 1:11
|
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
|
Mich 7:18
|
Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
|
Nah 1:2
|
Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
|
Mc 3:21
|
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
|