Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fures

Ier 48:27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Ier 49:9 Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte, rapuissent quod sufficeret sibi.
Abd 1:5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?
Mt 6:19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
Mt 6:20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Io 10:8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
I Cor 6:10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.