Gen 31:30
|
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
|
Gen 44:17
|
Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
|
Ex 21:16
|
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
|
Ex 22:1
|
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
|
Ex 22:4
|
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
|
Prov 6:30
|
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam;
|
II Mach 4:32
|
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.
|