III Reg 16:34
|
In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus: juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
|
I Par 16:30
|
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
|
II Par 8:16
|
Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
|
Ps 23:2
|
Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
|
Ps 47:9
|
Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
|
Ps 77:69
|
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
|
Ps 86:5
|
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
|
Prov 3:19
|
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
|
Isa 14:32
|
Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.
|
Isa 23:13
|
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
|
Isa 48:13
|
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
|
Isa 51:13
|
Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
|
Amos 9:6
|
Qui ædificat in cælo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen ejus.
|