Lev 5:9
|
Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
|
III Reg 5:17
|
Præcepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:
|
Tob 4:2
|
dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
|
Iob 4:19
|
quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea!
|
Iob 22:16
|
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
|
Iob 36:16
|
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
|
Ps 136:7
|
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
|
Prov 10:25
|
Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
|
Eccli 10:19
|
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
|
Ezech 13:14
|
Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
|
Hab 3:13
|
Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
|
Lc 6:48
|
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
|
Lc 14:29
|
ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
|
Rom 15:20
|
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
|
I Cor 3:10
|
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
|
I Cor 3:12
|
Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
|
Eph 2:20
|
superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:
|
I Tim 6:19
|
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
|
II Tim 2:19
|
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
|
Heb 6:1
|
Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
|