I Reg 25:29
|
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
|
Iob 41:19
|
Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
|
Eccli 47:5
|
In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ:
|
Zach 9:15
|
Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.
|