Ex 19:18
|
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
|
Ios 8:21
|
Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
|
II Reg 22:9
|
Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
|
Tob 6:8
|
Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
|
Iob 41:11
|
De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
|
Ps 17:9
|
Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
|
Ps 36:20
|
quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
|
Ps 67:3
|
Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
|
Ps 101:4
|
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
|
Prov 10:26
|
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
|
Sap 2:2
|
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
|
Sap 5:15
|
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
|
Eccli 22:30
|
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
|
Isa 14:31
|
Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
|
Isa 34:10
|
Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
|
Isa 51:6
|
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
|
Isa 65:5
|
qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
|
Osee 13:3
|
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
|
I Mach 4:20
|
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
|
Apoc 8:4
|
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
|
Apoc 9:2
|
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:
|
Apoc 9:2
|
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:
|
Apoc 9:17
|
Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita eorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
|
Apoc 14:11
|
et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
|
Apoc 19:3
|
Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
|