Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fulgur

Deut 32:41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
II Reg 22:15 Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
Bar 6:60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat:
Ezech 1:13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
Zach 9:14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
Mt 24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Mt 28:3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
Lc 17:24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.