Gen 31:38
|
Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
|
Gen 32:4
|
præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
|
Ex 2:22
|
quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
|
Ex 18:3
|
et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
|
Deut 5:5
|
Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait:
|
Ios 1:5
|
Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
|
Ios 3:7
|
Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
|
I Reg 29:8
|
Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo in diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis?
|
II Reg 7:9
|
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
|
II Reg 15:34
|
si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.
|
I Par 17:5
|
Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israël, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
|
I Par 17:8
|
Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
|
II Esd 13:6
|
In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
|
Tob 3:19
|
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
|
Iob 19:15
|
Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
|
Iob 29:4
|
sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
|
Iob 29:15
|
Oculus fui cæco, et pes claudo.
|
Iob 30:29
|
Frater fui draconum, et socius struthionum.
|
Ps 36:25
|
Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
|
Ps 62:7
|
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
|
Ps 72:14
|
et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
|
Ps 76:4
|
memor fui Dei, et delectatus sum; et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
|
Ps 76:12
|
Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum;
|
Ps 94:10
|
Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.
|
Ps 118:52
|
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
|
Ps 118:55
|
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
|
Ps 142:5
|
Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.
|
Prov 4:3
|
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
|
Prov 5:14
|
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
|
Eccles 1:12
|
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
|
Eccles 2:19
|
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
|
Isa 42:14
|
Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
|
Mich 6:3
|
Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.
|
Act 7:44
|
Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
|
Act 26:19
|
Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni;
|
I Cor 2:3
|
Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
|
II Cor 11:9
|
Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
|
II Cor 11:25
|
Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
|
II Cor 12:11
|
Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
|
Gal 2:10
|
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
|
I Tim 1:13
|
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
|
Heb 3:10
|
quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
|
Apoc 1:9
|
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu:
|
Apoc 1:10
|
fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
|
Apoc 1:18
|
et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni.
|
Apoc 4:2
|
Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens.
|