Ios 7:12
|
Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
|
Iob 27:22
|
Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
|
Prov 6:11
|
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
|
Isa 17:13
|
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
|
Isa 31:8
|
Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
|
Isa 35:10
|
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
|
Isa 51:11
|
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
|
Amos 2:16
|
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
|
Iac 4:7
|
Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
|
Apoc 9:6
|
Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
|