Gen 27:43
|
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
|
Eccli 21:2
|
Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.
|
Amos 7:12
|
Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.
|
Zach 2:7
|
O Sion! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis:
|
Mt 2:13
|
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
|
I Tim 6:11
|
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
|
II Tim 2:22
|
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
|