Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fuerunt

Gen 13:5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Gen 25:3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Gen 31:1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
Gen 31:38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
Gen 36:31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi:
Ex 6:4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.
Ex 6:16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Ex 9:25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
Ex 38:12 In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
Lev 18:27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Lev 18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Num 2:9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
Num 2:31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Num 3:39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Num 3:43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Num 4:48 fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
Num 8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Num 26:35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum.
Num 31:28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Deut 2:10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
Deut 4:32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Deut 10:1 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,
Deut 10:2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.
Deut 30:5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
Ios 9:10 et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:
Ios 21:39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
Idc 8:18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
Idc 8:19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
Idc 16:11 Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
Ruth 4:9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi:
I Reg 21:5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
I Reg 25:7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
II Reg 9:9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
II Reg 16:4 Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
III Reg 4:32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabola: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
III Reg 8:8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem.
III Reg 14:9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:
III Reg 14:24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntue omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
III Reg 16:25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
III Reg 16:30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
III Reg 16:33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
IV Reg 18:5 In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:
I Par 1:34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
I Par 2:16 Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.
I Par 2:27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
I Par 2:30 Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
I Par 2:33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
I Par 3:15 Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum.
I Par 3:17 Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel,
I Par 4:22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera.