Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

frumenti

Gen 27:28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
Gen 47:14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.
Num 18:12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
Deut 8:8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis,
Deut 12:17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum:
Deut 14:23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
Deut 18:4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
Deut 33:28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
II Par 31:5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt.
II Par 32:28 Apothecas quoque frumenti, vini, et oleo, et præsepia omnium jumentorum, caulasque pecorum,
I Esd 7:22 usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
II Esd 5:11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
II Esd 10:39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.
II Esd 13:5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
II Esd 13:12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
Ps 4:8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
Ps 80:17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
Ps 147:14 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
Isa 36:17 donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Ier 41:8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
Ezech 45:13 Et hæc sunt primitiæ quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
Amos 8:6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?
Io 12:24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,