Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fructu

Gen 3:2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
Gen 3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Gen 3:6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
Gen 30:2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Deut 28:11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deut 28:11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deut 28:11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deut 30:9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis:
Ps 4:8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
Ps 103:13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra;
Ps 131:11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Prov 12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Prov 13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.
Prov 18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Prov 31:16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Prov 31:31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Cant 8:11 CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
Sap 3:11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Sap 15:4 Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
Mt 12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Mt 13:22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Mc 4:19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Mc 12:2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Lc 6:44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
Lc 20:10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Act 2:30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
I Cor 9:7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
I Cor 14:14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Phil 1:11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
II Petr 1:8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.