Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

frigus

Gen 8:22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
Iob 37:9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
Prov 20:4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
Dan 3:67 Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 3:69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Zach 14:6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu.
Io 18:18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
Act 28:2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.