IV Reg 4:8
|
Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
|
IV Reg 4:9
|
Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
|
Tob 5:8
|
Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
|
Iob 16:2
|
Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
|
Prov 14:23
|
In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
|
I Mach 14:28
|
in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc: quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra,
|
II Mach 10:13
|
Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
|
II Mach 10:14
|
Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat.
|
Mt 9:14
|
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?
|
Mc 9:21
|
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
|
Lc 5:33
|
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
|
Io 18:2
|
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
|
Act 24:26
|
simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
|
Act 26:11
|
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
|
II Cor 11:23
|
Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
|
Heb 9:26
|
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
|
II Petr 1:15
|
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
|