Ios 23:13
|
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
|
II Reg 18:17
|
Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
|
Iob 40:8
|
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
|
Ps 7:16
|
Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.
|
Ps 56:7
|
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
|
Prov 26:27
|
Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
|
Eccles 10:8
|
Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
|
Sap 10:13
|
Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam,
|
Eccli 12:15
|
In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
|
Eccli 27:29
|
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
|
Isa 24:18
|
Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
|
Isa 34:15
|
Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
|
Ier 18:20
|
Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
|
Ier 18:22
|
audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
|
Ier 48:44
|
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
|
Mt 12:11
|
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
|
Mt 15:14
|
Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
|
Lc 6:39
|
Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
|