Ios 7:21
|
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
|
III Reg 18:35
|
et currebant aquæ circum altare, et fossa aquæductus repleta est.
|
Isa 2:10
|
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
|
Ezech 43:13
|
Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altaris.
|