Ex 1:9
|
Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
|
Num 13:32
|
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
|
Num 22:6
|
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
|
Deut 9:14
|
dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.
|
Sap 6:9
|
Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
|
Sap 13:4
|
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis;
|
Eccli 29:11
|
Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
|
Isa 47:12
|
Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
|
Ier 20:7
|
Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
|
Dan 13:39
|
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
|
Mt 3:11
|
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
|
Mc 1:7
|
Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
|
Lc 3:16
|
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:
|
Lc 11:22
|
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
|