Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

formido

Ex 15:16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Esth 9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Esth 11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
Iob 13:21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Iob 22:10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
Iob 41:5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.
Ps 54:5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
Ier 8:15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
Ier 30:5 Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
Bar 6:69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.
Ezech 7:18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
I Mach 3:25 Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: