Ex 32:4
|
Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
|
Iob 31:15
|
Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
|
Isa 27:11
|
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
|
Isa 44:10
|
Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
|
Isa 44:12
|
Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
|
Isa 44:13
|
Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
|
Isa 45:18
|
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
|
Ier 10:16
|
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
|
II Mach 7:23
|
sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
|