Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

formam

Deut 4:12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
Ezech 23:15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
I Mach 12:2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam:
II Mach 2:29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
Act 7:44 Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
Rom 2:20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
Rom 6:17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
Phil 2:7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Phil 3:17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
II Thess 3:9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.