Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

forma

I Reg 28:14 Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
Ps 44:3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in æternum.
Isa 52:14 Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum,
Ezech 23:12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
Ezech 23:23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
Dan 1:4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
Rom 5:14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
Phil 2:6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
I Thess 1:7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
I Petr 5:3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.