Gen 2:6
|
sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
|
Gen 24:29
|
Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
|
Ios 15:7
|
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
|
Iudith 7:6
|
Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi præcepit aquæductum illorum.
|
Esth 10:6
|
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
|
Esth 11:10
|
Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
|
Ps 35:10
|
quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
|
Prov 6:11
|
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
|
Prov 13:14
|
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
|
Prov 14:27
|
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
|
Prov 18:4
|
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
|
Cant 4:12
|
Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
|
Eccli 21:16
|
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
|
Isa 58:11
|
Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
|
Ioël 3:18
|
Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
|
Zach 13:1
|
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
|
Mc 5:29
|
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
|
Io 4:6
|
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
|
Io 4:14
|
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
|
Iac 3:11
|
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
|