Iob 9:8
|
Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
|
Iob 31:23
|
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
|
Iob 38:11
|
et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
|
Ps 41:8
|
Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
|
Ps 87:8
|
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
|
Ps 92:3
|
Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos,
|
Ps 106:25
|
Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
|
Ps 106:29
|
Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
|
Sap 14:1
|
Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
|
Sap 14:3
|
Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
|
Eccli 29:24
|
Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
|
Isa 51:15
|
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus; Dominus exercituum nomen meum.
|
Isa 57:20
|
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
|
Ier 5:22
|
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
|
Ier 31:35
|
Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:
|
Ier 46:8
|
Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.
|
Ier 51:55
|
quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,
|
Ion 2:4
|
Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
|
Zach 10:11
|
et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
|
I Mach 6:11
|
et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!
|
Mc 4:37
|
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
|
Iudae 1:13
|
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum.
|