Iob 14:2
|
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
|
Ps 102:15
|
Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
|
Cant 2:1
|
Ego flos campi, et lilium convallium.
|
Sap 2:7
|
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
|
Eccli 50:8
|
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis:
|
Isa 11:1
|
Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
|
Isa 28:4
|
Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
|
Isa 40:6
|
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
|
Isa 40:7
|
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus;
|
Isa 40:8
|
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
|
Nah 1:4
|
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
|
Iac 1:10
|
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;
|
Iac 1:11
|
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
|
I Petr 1:24
|
quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
|
I Petr 1:24
|
quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
|