Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

flamma

Ex 3:2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Num 21:28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
Num 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
Ios 11:13 Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Idc 13:20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
Idc 13:20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
Idc 15:5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Idc 20:48 Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.
Iob 15:30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Iob 18:5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
Iob 41:12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
Ps 82:15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes;
Ps 105:18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
Eccli 8:13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
Eccli 21:10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
Eccli 28:26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.
Eccli 45:24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.
Isa 10:17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
Isa 30:30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Isa 43:2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
Isa 66:15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis;
Ier 48:45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
Ezech 20:47 Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem:
Dan 3:22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
Dan 3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
Dan 11:33 Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Ioël 1:19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Ioël 2:3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Abd 1:18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.
I Mach 2:59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
II Mach 1:32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
Lc 16:24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
II Thess 1:8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
Apoc 1:14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis:
Apoc 19:12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.