Num 19:5
|
comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.
|
Sap 17:5
|
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
|
Eccli 36:11
|
In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
|
Eccli 51:6
|
a pressura flammæ quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus;
|
Isa 5:24
|
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
|
Isa 29:6
|
eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
|
Isa 47:14
|
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
|
Lam 2:3
|
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
|
Dan 3:24
|
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
|
Dan 3:88
|
Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
|
Dan 7:9
|
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
|
Osee 7:6
|
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ.
|
Ioël 2:5
|
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
|
Act 7:30
|
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
|