Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fiunt

Gen 40:17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
Ex 25:35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Ex 37:21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
Prov 11:24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Eccles 1:13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Eccles 1:14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Eccles 4:3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
Eccles 8:9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Eccles 9:3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Eccles 12:14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
Eccli 30:27 Splendidum cor et bonum in epulis est: epulæ enim illius diligenter fiunt.
Eccli 35:7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
Eccli 41:8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
Bar 6:20 Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.
Bar 6:44 Omnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos?
Ezech 9:4 et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
Mt 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Mc 4:11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
Lc 11:26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Act 19:26 et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
I Cor 1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Cor 14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
I Cor 16:1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
II Cor 2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:
Eph 5:12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.