Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

firmavit

III Reg 2:24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
Ps 92:1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Ps 104:24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
Ps 135:6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.
Eccli 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
Lam 2:4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
Lc 9:51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.