Gen 1:6
|
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
|
Gen 1:7
|
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
|
Gen 1:7
|
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
|
Gen 1:8
|
Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
|
II Reg 22:19
|
Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
|
Ps 17:3
|
Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
|
Ps 18:2
|
Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
|
Ps 70:3
|
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
|
Ps 71:16
|
Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
|
Ps 72:4
|
Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
|
Ps 88:41
|
Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
|
Ps 104:16
|
Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit.
|
Sap 4:3
|
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
|
Eccli 3:34
|
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
|
Eccli 4:29
|
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
|
Eccli 27:9
|
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
|
Eccli 34:19
|
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani:
|
Eccli 43:1
|
Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.
|
Eccli 49:17
|
neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:
|
Ezech 1:25
|
Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
|
Ezech 1:26
|
Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
|
I Mach 2:43
|
et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
|
I Mach 6:18
|
Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
|
Col 2:5
|
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
|
I Tim 3:15
|
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
|