Gen 1:7
|
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
|
Gen 1:14
|
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
|
Gen 1:15
|
ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
|
Gen 1:17
|
Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
|
Gen 1:20
|
Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
|
III Reg 8:43
|
tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi.
|
III Reg 8:49
|
exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum:
|
Ps 150:1
|
Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
|
Eccli 43:9
|
Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
|
Ezech 1:23
|
Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
|
Ezech 10:1
|
Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
|
Dan 3:56
|
Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
|